Semper enim ex divinis id obstat, Regem honorificato, et qui
potestati resistit, Dei ordinationi resistit; non alias igitur in
eum populo potestas est quam si id committat propter quod ipso jure
rex esse desinat. Tunc enim se ipse principatu exuit atque in privatis
constituit liber; hoc modo populus et superior efficitur, reverso ad
eum scilicet jure illo quod ante regem inauguratum in interregno
habuit. At sunt paucorum generum commissa ejusmodi quae hunc
effectum pariunt. At ego cum plurima animo perlustrem, duo tantum
invenio, duos, inquam, casus quibus rex ipso facto ex rege non regem
se facit et omni honore et dignitate regali atque in subditos
potestate destituit; quorum etiam meminit Winzerus. Horum unus est, si
regnum disperdat, quemadmodum de Nerone fertur, quod is nempe
senatum populumque Romanum atque adeo urbem ipsam ferro flammaque
vastare, ac novas sibi sedes quaerere decrevisset. Et de Caligula,
quod palam denunciarit se neque civem neque principem senatui
amplius fore, inque animo habuerit, interempto utriusque ordinis
electissimo, quoque Alexandriam commigrare, ac ut populum uno ictu
interimeret, unam ei cervicem optavit. Talia cum rex aliquis meditatur
et molitur serio, omnem regnandi curam et animum ilico abjicit, ac
proinde imperium in subditos amittit, ut dominus servi pro derelicto
habiti, dominium.
Pages:
200
201
202
203
204
205
206
207
208
209
210
211
212
213
214
215
216
217
218
219
220